monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > sectio 23

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 285, 23
Sed summa negotii, multis habitis consiliis, in hoc demum fine resedit quod, suppresso nomine consuetudinum, dixit se non fugasse Cantuariensem de regno; sed, si facere voluerit quod fecerunt antecessores sui, et hoc simpliciter et bona fide promittere, redire poterit et habere pacem in terra et gratiam eius, si studuerit eam promereri. Sed ei responsum est quod archiepiscopus nullam inibit obligationem, praesertim captiosam, nisi salvo honore Dei et ordine suo; facturum vero quod debebit, adiecto totius devotionis obsequio. Et licet nomen consuetudinum taceretur, eas tamen constat exigi sub ea verborum clausula qua sibi petit quod dicit ab antecessoribus factitatum; sibi vero nulla ratione licere subiecit archiepiscopus observantiam consuetudinum profiteri, tum quia novam formam in Ecclesiam inducere perniciosum esset exemplo, tum quia illas ex magna parte, velut inimicas divinae legi, constat a domino papa cendemnatos, qui eum Senonis ab earum extorta promissione absolvit.